Psalms 47

etc. AUG. Primo die, fecit Deus lucem, etc., usque ad de qua hic cantatur filiis Core. CASS. De fundatione civitatis, quam commendative describit. AUG. Commendat civitatem, etc., usque ad a stabilitate aeterna. etc. Ibid. Hic est mons ille, etc., usque ad super quem fundata est Ecclesia. HIER. Quasi dicat, quae prius maledictionibus subjecta, etc., usque ad ipse est Christus, qui per universam Ecclesiam gaudia dilatat. AUG. Quicunque alicui haerent, latera ejus dicuntur, etc., usque ad item etc. Vel, in gradibus, id est, secundum gradus meritorum, quia in singulis distinctim dabit cognitionem sui. Tutandam, et quid opus est? Sed videntes per fidem, sic scilicet quod tam digna est haec civitas admirati sunt, etc. AUG., CASS. Principes Judaeorum. Ab Herode sciscitante locum nativitatis. Concorditer dicendo: Quae in prophetis legerant. De tanta gloria, non leviter vel otiose. Pro peccato, et Ad fidem, et tantus fuit pavor, ut corpus tremeret. Poenitentiae, videntes ita; sed: Herodis. Quia, in Tharso, Ciliciae naves quae Magos transposuisse in patriam suam credebantur, confractae sunt ab Herode. AUG. Cilicia regio a Tharso, etc., usque ad decursis omnibus concludit. Ergo: quia ibi custodes angelos deputat. Repetit. Id est, Catholica Ecclesia, ne sibi hoc nomen conventus haereticorum usurpet. Ne autem putetur temporalis, addit: Non ad horam, ut prius tabernaculum Moysi CASS. Agens gratias de adventu Christi, monet de gradibus Ecclesiae distribuendis, per quos Salvator possit agnosci. Jerusalem: gravius accusantur, qui contemnunt eum, qui in medio eorum conspectus est. Per hoc notatur incarnatio Christi, qui secundum quod homo, praesentatus est in templo. CASS. Hac parte justi locantur. AUG. Quo ordine fundata, vel quod audivimus et vidimus. Ibid. Id est, populi non sucipientis misericordiam, qui multis: ut nulla videantur esse grana, sed tamen nonnulla, quia secundum nomen. CASS. Quod ubique diffusum est, quia nullus est, et si nesciat cultum, qui huic nomini non se subjiciat. Hoc est, sicut reverentia tui nominis, etc., usque ad tua propitiatio justificavit multos, qui omnes laudant. AUG. Etsi laborent justi inter spinas, etc., usque ad eorum est modo colligere, Dei est separare. CASS. Ecclesia, quae est in speculatione populi. Sanctae feminae. Per Judam, gens earum ostenditur, quae est propter Christum, qui de Juda, et hae exsultent, ut in utroque sexu Ecclesia sit. AUG. Causa laetitiae judicia futura, ubi se sciunt ad beatitudinem venturas. Qui intus sunt, laetentur; vos qui extra, circumdate. Honores exhibendo. Charitate. CASS. Praedicate aliis in concordia Apostolorum, etc., usque ad ne per laetitiam remissi lentescant. AUG. Virtus civitatis charitas est, quam nihil vincit; unde Salomon: CASS. In virtute Ecclesiae monet ponere corda. Id est, officia distincta, etc., usque ad quem primum Dominus elegit. etc. Hoc est quod narrandum est, brevis sententia, sed quae omnia concludit. contra illos qui temporales homines Deos faciebant.
Copyright information for VulgGlossa